Canticum Canticorum*

Caput 5: Versus 13

Genae.Id est, modestia et pietas Salvatoris, quae in illo singulariter refulsit.Sicut areolae.Quemadmodum ordinatae sunt areolae ab hominibus exspectantibus odoris suavitatem et aspectus gratiam, ita Mediator in carne apparens, doctrinae modestia et dulcedine delectabat praesentes, attrahebat absentes:consite a pigmentariis;hoc est, apostolis et prophetis, qui concordi voce, non solum ejus sermones, sed etiam mores sacris paginis descripsere, in futura ejus arcana incarnatione, ex modestia Lazarum flevit, sicut agnus obmutuit, et talia.Labia ejus lilia distillantia myrrham.Verba doctrinae ejusliliaquae claritatem regni coelestis promittunt, gravia patientibus,primam myrrham,quia contemptum voluptatum praedicant.
(* Traductions européennes)